- CAUDI vel CAUDIUM
- CAUDI, vel CAUDIUMSamnitum oppid. in Italia prope Beneventum. Baudrando Hirpinotum oppid. nunc Arpaia, vicus Principatus ulterioris prope amnem Isclerum, in regno Neapolitano in confinio Terrae Laboris 4. milliar. a S. Agatha in Austrum, 7. a Nola in Boream 16. a. Capua in ortum unde Furcae Candinae, et Fauces Caudinae, Romanorum ignominiâ et clade nobilitatae. Ibi enim eorum copiae, Duce Sp. Posthumiô Coufule, in angustias redactae, et ab hostibus circumquaque obsellae, cum alia spes evadendi non esset, positis armis, fub iugum missae sunt. Lucan. l. 2. v. 138.Ultra Caudinas speravit PurcasStrab. l. 5. Κεῖται δ᾿ ἐπὶ τῇ Α᾿ππίᾳ αὐτή τε Καπύη, καὶ αἱ τῶ ἄλλων ἐπὶ Βρεντέςιον ἄγουσαι ἀπ᾿ αὐτῆς Καλατία, καὶ Καλύδιον, καὶ Βενεούεντον, lege Καύδιον, vel si mavis Κλαύδιον; ita enim est apud Ptol. Quin et Claudium quoque haber Horat. Sat. 5. l. 1. v. 47. 50. 51.Hinc mult Capuae clitellas tempore ponunt,Hinc nos Coccei recipit plenissima villa,Quae super est Claudi cauponas. ------Apud Plut. in Parallel. sic scriptum est: Κατὰ τὰς καλουμένας φοροῦντας Κλαυδίνας, ἐπὶ δὲ τόπος ςτενότατος. lege Φουρκούλας. Vide Cluver. Ital. Ant. p. 1197. Furcarum autem Caudinarum natura haec est, saltus duo alti sylvosique sunt, montibus circa seperpetuis inter se iuncti. Iacet inter eos satis patens clausus in medio campus, herbidus aquosusque, per quem medium iter est; sed antequam venias ad eum, intrandae primum augustiae sunt, et aut eadem, quâ te insinuaveris, retro via reperenda, aut si porro ire pergas, per alium saltum arctiorem im peditioremque evadendum, Nic. Lloydius. Hodie locus Stretto d' Arpaia, inter Arpaiam vicum et Airolam castrum in Principatu cieriore.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.